fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et
viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium
rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et
funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis
quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris
circuibant boves autem erant fusiles
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum
tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres
alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius
erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque
mensurae tria milia metretas
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et
quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in
holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua
iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et
quinque a sinistris
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a
dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia
in basilica quae texit aere
porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad
meridiem
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et
conplevit omne opus regis in domo Dei
hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi
quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut
bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur
quae protegerent epistylia et capita columnarum
bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
mare unum bovesque duodecim sub mari
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni
Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter
Socchoth et Saredatha
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut
ignoraretur pondus aeris
fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et
mensas et super eas panes propositionis
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante
oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia
de auro mundissimo facta sunt
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex
auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in
sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque
conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini